Liber Numeri*

Caput 31: Versus 8

Et reges eorum,etc.ORIG., hom. 25 in Num.Interficiuntur reges Madianitarum, etc., usque ad factus est nobis a Deo justitia, et pax, et redemptio.Balaam quoque.Patet consilio Balaam subornatas esse mulieres Madianitarum quae deciperant Israel; unde hic velut auctor sceleris interficitur.ORIG.Dictum est superius, quod Balaam rediitin locum suum.Sed forte reversus est, quamvis Scriptura non dixerit: vel fortein locum suumrediit ab eo loco ubi sacrificia faciebat, in eum scilicet locum, ubi tanquam peregrinus habebat hospitium; non enim dictum est in domum suam, aut in patriam suam. De Balac autem dictum est,ad semetipsum.Id est, ubi tanquam dominus habitabat.Cur feminas.RAB.Mystice feminam in praedam de bello revertens servat, etc.,usque ad,ut quae Deo placita sunt desideremus, et perficere studeamus.
(* Traductions européennes)